monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 11, 11
III ID. Depositio beati Martini Turonensis archiepiscopi et confessoris, cuius vita et doctrina per miracula quae Dominus per eum fecit, pene omnibus fidelibus claret, nec necesse est aliquid hic inde a nobis commemorari, quia ipsius Vitam, virtutes et signa Sulpicius Severus luculento sermone manifeste descripsit; nec non et Gregorius, eiusdem urbis episcopus, in Miraculorum libris plenissime disseruit. Eodem die passio celebratur Mennae martyris, qui militiam terrenam deserens, eo quod Diocletianus imperator saevitia Christianos cogeret idola colere et deos falsos adorare, sanctus famulus Dei primum in eremum secessit, ac ibi Domino instanter servivit. Postea vero cum gentiles natalem diem praedicti imperatoris celebrarent, venit in civitatem, et increpavit superstitiosos cultores idolorum de vanitate sua. Per Bagasium principem multis tormentis afflictus est, et eum a Christi fide avertere voluit, et in errorem gentilium atque ad militiam terrenam reducere. Sed Christi martyr penitus hoc contradixit. Tunc praeses iussit eum primum in stipite tensum nervis taurinis caedere, ita ut sanguis e corpore eius fluens in circuitu terram repleret; postea iussit fieri spinas ferreas, et praecepit ligari ipsum sanctum martyrem Mennam, et super easdem trahi. Tunc praeses iussit eum contra humeros diutissime caedi; deinde lampades ardentes mandavit supponi corpori eius: allato autem igne et supposito ei per duas ferme horas nullum verbum ad praesidem dixit, sed tantum clamabat ad Dominum dicens: 'Christe Deus, adiuva me;' novissime vero cum nullo modo eum praeses a Christo separare posset, iussit eum decollari. Sicque feliciter sanctus Dei relinquens praesens saeculum ad coeleste regnum transivit.